라틴어 문장 검색

fertur in abruptum magno mons improbus actu exsultatque solo, silvas armenta virosque involvens secum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:25)
At pater Aeneas audito nomine Turni deserit et muros et summas deserit arces praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit, laetitia exsultans, horrendumque intonat armis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:1)
eum vasti circum gens umida ponti exsultans rorem late dispergit amarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:10)
minime vero permittenda pueris, ut fit apud plerosque, adsurgendi exultandique in laudando licentia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 24:1)
si potentes, gratiam oportebit incessere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 54:6)
probos quosdam et verecundos non aspere incessere profuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:1)
nam et illud apud Euripidem frigidum sane, quod nomen Polynicis, ut argumentum morum, frater incessit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 124:3)
dicacitas sine dubio a dicendo, quod est omni generi commune, ducta est, proprie tamen significat sermonem cum risu aliquos incessentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 130:2)
male etiam dicitur, quod in plures , si aut totae incessantur aut ordines aut condicio aut studia multorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 143:3)
eoque satius est omni se antenctae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 104:3)
nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 92:1)
quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis, sole et aurora rubent plurima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 284:3)
hae particulae prout sunt graves, acres, lentae, celeres, remissae, exultantes, proinde id, quod ex illis conficitur, aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 326:1)
quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exultant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 348:2)
quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus praeferri non sinebam, quos ille non destiterat incessere, cum diversi sibi conscius generis placere se in dicendo posse iis, quibus illi placent, . Amabant autem eum magis quam imitabantur tantumnque ab eo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 127:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION