라틴어 문장 검색

nam velut in summo quatientem bracchia Tauro quercum aut conigeram sudanti cortice pinum indomitus turbo contorquens flamine robur eruit (illa procul radicitus exturbata prona cadit, lateque cum eius obvia frangens), sic domito saevum prostravit corpore Theseus nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 2:2)
namque velut densas praecerpens messor aristas sole sub ardenti flaventia demetit arva, Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 19:1)
Tunc exultavit in te spiritus meus, cum tacitus dixi mecum:
(단테 알리기에리, Epistolae 47:5)
29. Eia itaque, rumpe moras, proles altera Isai, sume tibi fiduciam de oculis Domini Dei Sabaoth coram quo agis, et Goliam hunc in funda sapientie tue atque in lapide virium tuarum prosterne;
(단테 알리기에리, Epistolae 57:1)
Sic igitur in presentibus et futuris exultans, ad Auguste clementiam sine ulla hesitatione recurro, et suppliciter tempestiva deposco quatenus me sub umbra tutissima vestri Culminis taliter collocare dignemini, ut cuiusque sinistrationis ab estu sim semper et videar esse secura.
(단테 알리기에리, Epistolae 66:3)
Semel percussa concutitur, iterum repetita quassatur, tertio vulnerata prosternitur et - O divinae potentiae sublimanda maiestas!
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 11:3)
Tunc tu rusticanus et pauper exultabis, ridebis et dices:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:10)
Ozias arcam, quam non licebat, adtingens subita morte prostratus est.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:10)
"Exultaverunt, enim, filiae Iudae in omnibus iudieiis tuis, domine."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:27)
exultabit ista, quod docuit.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:17)
Gaudet animus, exultant viscera, gestit affectus hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo fuit tempore sub marito.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:2)
Quis ante miserior homine, qui aeterno mortis terrore prostratus vivendi sensum ad hoc tantum acceperat, ut periret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:2)
Si erigi volumus, prosternamur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 17:13)
Nec mirum, si de eius salute homines exultarent, de cuius conversione angeli laetabantur in caelo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:19)
Sic natus Samuel, sic ortus est Samson, sic Iohannes propheta ad introitum Mariae exultavit et lusit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION