라틴어 문장 검색

ita ut mirum in modum pro aperto et hiante uulnere, cum quo sepulta erat, tenuissima tunc cicatricis uestigia parerent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:17)
ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices adverso pectore ostentabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 243:3)
illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 280:4)
prensantesque veteranos stipendia cuiusque et volnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova volnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset rogitantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 649:1)
acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatrices acceptas Veienti Gallico aliisque deinceps bellis ostentans:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 146:1)
et cum ea quoque quae bello gesta essent pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis et identidem Capitolium spectans Iovem deosque alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque esse ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent, et orasse singulos universosque ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos immortales versi, de se iudicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 213:2)
ubi primum ducta cicatrix, patique posse visus iactationem, audacia ingenti pergit ire ad regnum repetendum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 448:1)
insigne corpus honestis cicatricibus, omnibus adverso corpore exceptis, habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 484:4)
tum hoc quoque, quod ridetis, inquit, "in equo dies noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum harum pudet paenitetque, quando numquam mihi impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 486:1)
Libanvs Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas, quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque, [scapularum confidentia, virtute ulmorum freti] qui advorsum stimulos, lamminas, crucesque compedesque, nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias indoctoresque acerrumos gnarosque nostri tergi, [qui saepe ante in nostras scapulas cicatrices indiderunt] * * * eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum vi pugnando periuriis nostris fugae potiti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 21)
cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perveniat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장11)
cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION