라틴어 문장 검색

pecuniam et argentum in praesentia familiae donavit.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:8)
Hac uti domini aedificiorum atque eorum familiae consuerunt:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 5:2)
Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque vernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:7)
Nemo enim aut in provincia natus, ut vernaculae legionis milites, aut diuturnitate iam factus provincialis, quo in numero erat secunda legio, non cum omni provincia consenserat in odio Cassi:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:9)
Permansit in sententia legio vernacula nec ullo timore de gradu deiecta est.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 54:7)
Titius, qui eo tempore tribunus militum in legione vernacula fuerat, nuntiat eam a legione XXX, quam Q.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:2)
Hic, cum legio XXX et XXI et cohortes IIII ex V legione totusque convenisset equitatus, audit IIII cohortis a vernaculis oppressas ad Obuculam cum his ad secundam pervenisse legionem omnisque ibi se coniunxisse et T.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:6)
Frequens legionibus conventus obviam prodit, neque tantum virorum sed etiam matrum familias ac praetextatorum, deprecaturque ne hostili adventu Cordubam diriperent:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:10)
Ponto vero decederet confestim familiasque publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociis civibusque Romanis quae penes eum essent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:8)
quos postea monitus ab suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, circum familias conventus Campani custodiae causa distribuit.
(카이사르, 내란기, 1권 14:9)
Armat familiam;
(카이사르, 내란기, 1권 75:3)
Tali modo instructa classe omnium seniorum, matrum familiae, virginum precibus et fletu excitati, extremo tempore civitati subvenirent, non minore animo ac fiducia, quam ante dimicaverant, naves conscendunt.
(카이사르, 내란기, 2권 4:3)
His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:8)
Quibus rebus accidit, ut pauci milites patresque familiae, qui aut gratia aut misericordia valerent aut naves adnare possent, recepti in Siciliam incolumes pervenirent.
(카이사르, 내란기, 2권 44:1)
clam nuntiis ad Milonem missis, qui Clodio interfecto eo nomine erat damnatus, atque eo in Italiam evocato, quod magnis muneribus datis gladiatoriae familiae reliquias habebat, sibi coniiunxit atque eum in Thurinum ad sollicitandos pastores praemisit.
(카이사르, 내란기, 3권 21:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION