라틴어 문장 검색

In eundem Galbam Orbilius grammaticus acerbius inrisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 4:1)
Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:1)
sed, quod fatendum est, in illa virtutum abundantia vitiis quoque aetas illa non caruit, e quibus nonnulla nostro seculo morum sobrietate correcta sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 2:4)
Hic materiam eius inrisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 3:7)
rursusne procos inrisa priores Experiar?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 11:4)
Tunc Evangelus inridenti similis:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 1:1)
Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 1:1)
Videamus utrum attigerit et Pindarum, quem Flaccus imitationi inaccessum fatetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 7:1)
adeo se fabuloso usum fatetur auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXII. 10:5)
Fateor, inquit, sumpsi, non ab illo modo, Sed ut quisque habuit conveniret quod mihi Quodque me non posse melius facere credidi, Etiam a Latino.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 4:2)
Iuturnam, fateor, misero succurrere fratri Suasi, Cum solitum sit dici:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 11:1)
Nam si, ut fateri necesse est, in omni conventu aut tacendum est aut loquendum, quaeramus, silentiumne conviviis an et oportunus sermo conveniat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 17:1)
Nam cum regis libertus ad novas divitias nuper erectus philosophos ad convivium congregasset et inridendo eorum minutulas quaestiones scire se velle dixisset cur ex nigra et ex alba faba pulmentum unius coloris edatur, Aridices philosophus indigne ferens:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 13:2)
Critobulum, famosae pulchritudinis adolescentem, Socrates cum ad conparationem formae provocaret, iocabatur, non inridebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:1)
uxore vero seu parentibus magistrisve praesentibus dici in nos aliquod scomma nolimus, nisi forte tale sit quod illorum censura libenter accipiat, ut si quis adolescentem coram parentibus vel magistris inrideat quod insanire possit continuis vigiliis lec­tionibusque nocturnis, aut uxore praesente quod stulte faciat uxorium se praebendo nec ullam elegantiam eligendo formarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION