라틴어 문장 검색

Audieram memorande tuas Stymphale volucres spicula vulnifico quondam sparsisse volatu, nec mihi credibilis ferratae fabula pinnae visa diu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice1)
Haec fatus propere flavis e crinibus unum concussa cervice iacit missoque volentem vitali fulgore ferit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix21)
quemque utero inclusum Mariae mox numine viso virginei tumuere sinus, innuptaque mater arcano stupuit compleri viscera partu auctorem paritura suum:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore2)
Sic fatus tradente dea suscepit habenas quattuor ingenti iuris temone refusas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:102)
quae non seditio, quae non insania vulgi te viso lenita cadat?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:132)
visa etiam medio populis mirantibus audax stella die, dubitanda nihil nec crine retuso languida, sed quantus numeratur nocte Bootes, emicuitque plagis alieni temporis hospes ignis et agnosci potuit, cum luna lateret:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:104)
nonne satis visum, grati quod luminis expers tertia supremae patior dispendia sortis informesque plagas, cum te laetissimus ornet Signifer et vario cingant splendore Triones;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:41)
Vix ea fatus erat, iam nuntius astra tenebat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:52)
postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:106)
Haec fatus ovantes exhortatur equos et Tartara mitior intrat.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:170)
obriguit visis;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:53)
sic fatus campo insiluit lateque fugatas hinc Stilicho turmas, illinc Gradivus agebat et clipeis et mole pares;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:181)
Haec fatus, ventis veluti si frena resolvat Aeolus, abrupto gentes sic obice fudit laxavitque viam bellis et, nequa maneret inmunis regio, cladem divisit in orbem disposuitque nefas.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:14)
te proelia viso languescent avidique cadet dementia monstri."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:50)
quarum quae clarior una visa loqui: "pro!
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:193)

SEARCH

MENU NAVIGATION