라틴어 문장 검색

Sed si illam quoque partem quaestionum oratori volumus adiungere vagam et liberam et late patentem, ut de rebus bonis aut malis, expetendis aut fugiendis, honestis aut turpibus, utilibus aut inutilibus, de virtute, de iustitia, de continentia, de prudentia, de magnitudine animi, de liberalitate, de pietate, de amicitia, de officio, de fide, de ceteris virtutibus contrariisque vitiis dicendum oratori putemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 67:1)
dividunt enim totam rem in duas partis, in causae controversiam et in quaestionis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 78:1)
quaestionem autem rem positam in infinita dubitatione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 78:3)
Cum igitur accepta causa et genere cognito rem tractare coepi, nihil prius constituo, quam quid sit illud, quo mihi sit referenda omnis illa oratio, quae sit propria quaestionis et iudici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 114:1)
una rerum earum, quae non excogitantur ab oratore, sed in re positae ratione tractantur, ut tabulae, testimonia, pacta conventa, quaestiones, leges, senatus consulta, res iudicatae, decreta, responsa, reliqua, si quae sunt, quae non reperiuntur ab oratore, sed ad oratorem a causa [atque a re] deferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 116:2)
Longum est enim nunc me explicare, qua ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas, quaestiones oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 119:1)
de ipso [enim] universo genere infinita quaestio est, num poena videatur esse adficiendus, qui civem ex senatus consulto patriae conservandae causa interemerit, cum id per leges non liceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 134:2)
nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen intellegendum est, non ex eis, sed ex genere quaestionis pendere causas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 138:4)
sin ad generum universas quaestiones referuntur, ita modicae et paucae sunt, ut eas omnis diligentes et memores et sobrii oratores percursas animo et prope dicam decantatas habere debeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 140:6)
in genere erat universo rei negotique, non in tempore ac nominibus, omnis quaestio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 141:2)
perpetui iuris et universi generis quaestio non hominum nomina, sed rationem dicendi et argumentorum fontis desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 141:4)
habita enim quaestio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 173:5)
Ista discuntur facile, si et tantum sumas, quantum opus sit, et habeas qui docere fideliter possit et scias etiam ipse discere, sed si tota vita nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 87:7)
haec autem altera quaestio infinita et quasi proposita consultatio nominatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 109:8)
Consecutionis autem duo prima quaestionum genera ponuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 116:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION