라틴어 문장 검색

De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장37)
gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장7)
Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantummodo inimici imperium et cruciatus corporis deprecor.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장16)
probarentne tantum flagitium an decretum consulis subuerterent, parum constabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장3)
Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti regi libuerat, pax convenit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 38장15)
Quo cuiusque animus fert, eo discedunt, neque id flagitium militiae ducitur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장6)
proinde reputaret cum animo suo, praemia an cruciatum mallet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장9)
Nam ubi se flagitiis dedecorauere turpissimi viri, bonorum praemia ereptum eunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장79)
Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장81)
Ceterum succursurum sibi etiam in ipsa distractione animi corporisque, si cum cruciatu id fieret, post illum dolorem se dolere non posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 14:4)
Ergo aequalia sunt bona, ultra quae nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 15:5)
Eodem modo non erit dubium, quin maius bonum sit gaudium quam obnixus animus ad perpetiendos cruciatus vulnerum aut ignium."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 40:3)
Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:1)
magnos cruciatus habet morbus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 7:2)
Quos cruciatus, quanta mala pertuli!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION