라틴어 문장 검색

non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 71:5)
ac si quis est, qui flagitia manifesta in eligendo filii praeceptore non vitet, iam hinc sciat cetera quoque, quae ad utilitatem iuventutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa supervacua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 30:3)
nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur, gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 253:2)
deinceps, ne omnia enumerem, infamia iudiciorum, exspectatio vulgi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 40:5)
erunt quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus oneratae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 116:1)
prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
at voluptas infamiam, fugienda igitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 177:3)
Cicero quidem Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum reo dicit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 31:2)
ut cum in maledicto plus iniuriae quam in manu, in infamia plus poenae dicimus quam in morte.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 96:6)
an quod iudicii corrupti crimen transferre in adversarium maluit quam negare propter inveteratam, ut ipse dicit, infamiam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 253:4)
negem fuisse infamiam iudicii corrupti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 66:3)
In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장1)
Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장1)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION