라틴어 문장 검색

Hanc aliquando in me floruisse, ut non tantum ad usum sufficeret, sed in miraculum usque procederet, non nego:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 2:2)
nulla pars usquam nisi volente propitioque me floret;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 3:6)
Quis ab hoc non, si possit, fortunam quoque avertere velit, sub quo iustitia, pax, pudicitia, securitas, dignitas florent, sub quo opulenta civitas copia bonorum omnium abundat ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 119:4)
Eundem iam reducem et in republica florentem tam fortiter amisit quam secuta est, nec quisquam lacrimas eius post elatum filium notavit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:2)
Floreat reliqua in suo statu turba.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 127:4)
Legitur, floret, in manus hominum, in pectora receptus vetustatem nullam timet;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 5:2)
Quid enim est indignius quam florere improbos quosdam et eos indulgentia fortunae abuti, quibus nulla potest satis mala inveniri fortuna ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:6)
Licet scias et in adflicta re publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum et in florenti ac beata petulantiam, invidiam, mille alia inertia vitia regnare.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:2)
tibi muta fide longas Eleusin tacita iactabit faces, tum restitutas fratribus rebor meis animas et ipsum regna moderantem sua florere patrem, si qua te maior tenet clausum potestas, sequimur:
(세네카, Hercules Furens 4:9)
o nimis felix nimis, Thebane coniunx, Tartari intrasti loca florente nato teque venientem inferi timuere forsan, quod pater tantum Herculis, vel falsus, aderas:
(세네카, Hercules Oetaeus 26:17)
aestiva tellus floruit cantu meo, coacta messem vidit hibernam Ceres;
(세네카, 메데아 12:13)
Metus remitte, prospero regnum in statu est domusque florens sorte felici viget.
(세네카, 파이드라 6:3)
sub imagine frondis dextra per arentem florebant omina virgam, at postquam primos infans exegerat annos, reptabat super arma patris, quamque arta terebat lammina cervicem gemina complexus ab ulna livida laxatis intrabat ad oscula cristis, ludus erat puero raptas ex hoste sagittas festina tractare manu captosque per arcus flexa reluctantes in cornua trudere nervos, nunc tremulum tenero iaculum torquere lacerto inque frementis equi dorsum cum pondere conti indutas Chalybum saltu transferre catenas, inventas agitare feras et fronde latentes quaerere, deprensas modo claudere cassibus artis, nunc torto penetrare veru:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 61)
"cessit Eryx Siculus, simili nec floruit arte Sparta, Therapnaea pugilem cum gymnade pinguem stratus Bebryciis Amycus suspexit harenis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 71)
Non vectos Minyas loquente silva dicam Phasiaco stetisse portu, forma percita cum ducis Pelasgi molliret rabidos virago tauros, nec tum territa, cum suus colonus post anguis domiti satos molares armatas tremebundus inter herbas florere in segetem stuperet hostem et pugnantibus hinc et hinc aristis supra belliferas madere glaebas culmosos viridi cruore fratres.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem14)

SEARCH

MENU NAVIGATION