라틴어 문장 검색

quando tibi, Gallice, maius eloquium, fandique opibus sublimis abundas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici19)
hoc illi duras exoravere sorores, hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem ardua magnanimi revirescet gloria Blaesi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris28)
Huc doctae stipentur aves, quis nobile fandi ius Natura dedit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem7)
certe ego, magnanimum qui facta attollere regum ibam altum spirans Martemque aequare canendo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum7)
omnia namque animo complexus et omnibus auctor qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat Aoniis vincire modis seu voce soluta spargere et effreno nimbos aequare profatu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum36)
absumptae vires et copia fandi nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto repperit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum29)
"sed quid fando tua tela manusque demoror?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권221)
Audierant, fixosque oculos per mutua paulum ora tenent, visique inter sese ordine fandi cedere, sed cunctis Tydeus audentior actis incipit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권54)
utque rudis fandi pronusque calori semper erat, iustis miscens tamen aspera coepit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권148)
dein toto sanguine nixus sustinet, immanem quaerens librare ruinam, qualis in adversos Lapithas erexit inanem magnanimus cratera Pholus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권228)
"hic ego maiorum pugnas vultusque tremendos magnanimum effingam regum, figamque superbis arma tholis, quaeque ipse meo quaesita revexi sanguine, quaeque dabis captis, Tritonia, Thebis centum ibi virgineis votae Calydonides aris Actaeas tibi rite faces et ab arbore casta nectent purpureas niveo discrimine vittas, pervigilemque focis ignem longaeva sacerdos nutriet, arcanum numquam spretura pudorem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권295)
- nulla agmina circum magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt clamorem, qualis bello supremus apertis urbibus, aut pelago iam descendente carina, ut primum invisi cupido data copia regis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권25)
iam moverat iras rex ferus, et tristes ignescunt sanguine vultus, inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui Labdacus - hos regni ferrum penes - ire manuque proturbare parant, sed iam nudaverat ensem magnanimus vates, et nunc trucis ora tyranni, nunc ferrum aspectans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권33)
"arma, arma viri, tuque optime Lernae ductor, magnanimum si quis tibi sanguis avorum, arma para!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권134)
adhuc imis vix truncam adtollere frontem ausus aquis glaucoque caput submersus in antro maeret, anhelantes aegrescunt pulvere ripae, omnibus aeratae propugnant pectora crates, pilaque saeva manu, patrius stat casside Mavors, undique magnanimum pubes delecta coronant Oeniden.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권45)

SEARCH

MENU NAVIGATION