라틴어 문장 검색

nam et in sermone cotidiano multa et in altercationibus et interrogandis testibus plura quam quisquam dixit facete, et ipsa ilia, quae sunt in Verrem dicta frigidius, aliis adsignavit et testimonii loco posuit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 113:1)
itaque in conviviis et sermonibus multi dicaces, quia in hoc usu cotidiano proficimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 123:2)
nam in convictibus et cotidiano sermone lasciva humilibus, hilaria omnibus convenient.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 137:2)
In hac quidem pugna forensi malim mihi lenibus uti licere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 137:4)
erat mihi curae controversiis forensibus nosse omnia, quae causa versarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 10:1)
Apollodorus quoque ἀντικατηγορίαν duas esse controversias dixit, et sunt revera secundum forense duae lites.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 91:1)
quibus similia possunt cuicunque etiam ex cotidiano sermone succurrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 144:1)
id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in usu cotidiano quasdam reliquias habet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 184:2)
quod genus non orationis modo ornatus, sed etiam cotidiani sermonis usus recipit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 240:1)
ceterum allegoria parvis quoque ingeniis et cotidiano sermoni servit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 270:1)
una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 157:3)
nec versicolorem illam, qua Demetrius Phalereus dicebatur uti, vestem bene ad forensem pulverem facere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 34:3)
ipsorum etiam qui rectum dicendi genus sequi volunt, alii pressa demum et tenuia et quae minimum ab usu cotidiano recedant, sana et vere Attica putant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:1)
nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 217:2)
sed quemadmodum forensibus certaminibus exercitatos et quasi militantes reficit ac reparat haec velut sagina dicendi, sic adolescentes non debent nimium in falsa rerum imagine detineri et inanibus simulacris usque adeo, ut difficilis ab his digressus sit, assuescere, ne ab illa, in qua prope consenuerunt, umbra vera discrimina velut quendam solem reformident.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 218:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION