라틴어 문장 검색

simul enim conciliatur saluti suae quidque et iuvantia petit, laesura formidat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 21:6)
alius invidia laborat, alius caeca ambitione et in gladios irruente.
(세네카, 행복론, Liber VII 130:4)
Ceteris enim aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu doloris est, armorum sanguinis suppliciorum minime humana furens cupiditate, dum alteri noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem tracturae avidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:3)
Nobis interdum voluptati est, si adulescens constantis animi irruentem feram venabulo excepit, si leonis incursum interritus pertulit, tantoque hoc spectaculum est gratius, quanto id honestior fecit.
(세네카, De Providentia, book 1 16:1)
Non potest umquam tanta varietas et iniquitas casuum ita depelli, ut non multum procellarum irruat magna armamenta pandentibus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:1)
Nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:2)
Vt undique in me saeva Fortuna irruit!
(세네카, 오이디푸스 10:12)
quaeque formidat Borean Enispe?
(세네카, Troades 865:1)
Quo gratanter accepto ambo in eius inimicum irruerunt et ipsum occiderunt.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:7)
ambit te Zephyrus rectorem, destinat Eurus, ad Boream pugnas et formidaris ad Austrum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 96)
"quid mare formidas, pro cuius saepe triumphis et caelum pugnare solet?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 49)
"Vlpius inde venit, quo formidata Sygambris Agrippina fuit, fortis, pius, integer, acer."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 56)
Adfuit hic etiam post perdita cinnama Phoenix, formidans mortem sibi non superesse secundam, succedit captiva cohors, quae fercula gazis fert onerata suis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem27)
dein quod equis, armis, veste sumptu famulicio instructus solum, nisi fallimur, incipere formidas et, cum sis alacer domi, in aggredienda peregrinatione trepidum te iners desperatio facit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 2:2)
ferebasque nimirum eleganter ineptias gratulantum et, dum inruentum tumultuoso diriperis amplexu, eo condicionis accesseras piissimus publici amoris interpres ut necesse esset illi uberiorem referre te gratiam qui tibi liberiorem fecisset iniuriam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION