라틴어 문장 검색

illud plane figura est, qua diversa sermonis forma coniungitur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 218:2)
sed de propositorum diversitate post paulum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 276:1)
neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit, et optimam compositionem esse prooemii, ut est apud Asinium, dixit, Si, Caesar, ex omnibus , qui sunt ac fuerunt, posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 389:2)
in eloquendo est aliqua diversitas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 107:2)
nam quaedam sunt imitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diversitas repugnet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 152:2)
nam illa multiplici personarum, causarum, temporum, locorum, dictorum, factorum diversitate facile delitescet infirmitas, tot se undique rebus, ex quibus aliquam apprehendas, offerentibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 211:2)
et loco publico privatone, celebri an secreto, aliena civitate an tua, in castris denique an foro dicas, interest plurimum, ac suam quidque formam et proprium quendam modum eloquentiae poscit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 48:1)
ex hac ingeniorum diversitate nata dubitatio est, ad verbum sit ediscendum dicturis, an vim modo rerum atque ordinem complecti satis sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 139:3)
ut in tanta per omnes gentes nationesque linguae diversitate hic mihi omnium hominum sermo videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 234:3)
cum sit autem atque oratoris opus oratio pluresque eius formae, sicut ostendam, in omnibus his et ars est et artifex.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 167:4)
in oratione vero si species intueri velis, totidem paene reperias ingeniorum quot corporum formas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 176:1)
in quo ut est aliquid inter ipsos commune, id est indicium acre tersumque, ita ingeniorum plurimae formae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 186:2)
vitium est haec diversitas et signum vacillantis animi ac nondum habentis tenorem suum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 3:4)
Alterum exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta et operi inposita.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 21:2)
Utrum maiorem an minorem circulum scribas, ad spatium eius pertinet, non ad formam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION