라틴어 문장 검색

nisi forte hoc uos ad mendacium induxit, quod Venus dicitur pelago exorta.
(아풀레이우스, 변명 28:11)
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.
(아풀레이우스, 변명 28:18)
quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur?
(아풀레이우스, 변명 33:3)
prome tu librum e Graecis meis, quos forte hic amici habuere sedulique, naturalium quaestionum, atque eum maxime, in quo plura de piscium genere tractata sunt.
(아풀레이우스, 변명 34:7)
Sophocles poeta Euripidi aemulus et superstes, uixit enim ad extremam senectam, cum igitur accusaretur a filio suomet dementiae, quasi iam per aetatem desiperet, protulisse dicitur Coloneum suam, peregregiam tragoediarum, quam forte tum in eo tempore conscribebat, eam iudicibus legisse nec quicquam amplius pro defensione sua addidisse, nisi ut audacter dementiae condemnarent, si carmina senis displicerent.
(아풀레이우스, 변명 35:1)
eum tamen uos carminibus meis subuersum dixistis, quod forte me coram semel decidit.
(아풀레이우스, 변명 42:1)
iam in media quaestione hic ibidem pro tribunali oculos trucis in te inuertisset, faciem tuam spumabundus conspuisset, manus contraxisset, caput succussisset, postremo in sinu tuo corruisset.
(아풀레이우스, 변명 42:18)
postremo quid uis?
(아풀레이우스, 변명 43:7)
an euenire non potuit, ut forte praesente me idem pateretur, quod saepe alias multis praesentibus?
(아풀레이우스, 변명 43:15)
quod si forte patronus tuus uerbo prolapsus est et nullos pueros habes quos producas, saltem XIIII seruis quos exhibui ad aliquid utere.
(아풀레이우스, 변명 44:16)
postremo ille quidquid agit in aegritudine facit, ignorans peccat:
(아풀레이우스, 변명 50:7)
quippe omnibus sic, ut forte negotium magiae facessitur, quicquid omnino egerint obicietur.
(아풀레이우스, 변명 52:16)
dicite aliquis, si qui forte meminit, huius loci principium.
(아풀레이우스, 변명 53:15)
si qui forte adest eorundem sollemnium mihi particeps, signum dato, et audias licet quae ego adseruem.
(아풀레이우스, 변명 54:14)
nihil dicis, Aemiliane, non est ueri simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reuersus perrexit, sed suo more recta ad focum.
(아풀레이우스, 변명 56:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION