라틴어 문장 검색

si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:2)
aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:4)
Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, uel polenta adiecta uel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut uenter effudit, totiens per haec uires restituere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 4:3)
uentrem ipsum liquare, dato lacte et uino salso frigido;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 2:3)
si non est, uinum leue, austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:7)
Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:8)
et frigidis utetur perfusionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 1:7)
Alternis uero diebus aqua, alternis leue et austerum uinum bibendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:8)
Potio esse debet egelida et frigidae propior;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:9)
Ego experimentis quemque in se credere debere existimo, calida potius an frigida utatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 4:2)
Tritici quoque hemina in uino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id uinum id sorbetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:1)
Idemque aquae quoque frigidae perfusio efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:2)
qui boni suci sunt, acria salsa, uinum uetus austerum uitare, leni ambulatione uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:26)
Abstinere ab omnibus quibus urinae mouendae sunt, potionem quoque quam parcissime adsumere, cibos capere ex media materia uel etiam imbellicissima, saepe sorbitiones quoque, at nihil frigidi neque edere neque bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:34)
Inulae quoque radix contusa et ex uino austero postea cocta et late super coxam imposita inter ualentissima auxilia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION