라틴어 문장 검색

Inter que quidem, pexa atque yrsuta sunt illa que vocamus grandiosa, lubrica vero et reburra vocamus illa que in superfluum sonant;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 112:5)
Sola etenim pexa yrsutaque urbana tibi restare videbis, que nobilissima sunt et membra vulgaris illustris.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 114:2)
5. Et pexa vocamus illa que, trisillaba vel vicinissima trisillabitati, sine aspiratione, sine accentu acuto vel circumflexo, sine z vel x duplicibus, sine duarum liquidarum geminatione vel positione immediate post mutam, dolata quasi, loquentem cum quadam suavitate relinquunt:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 115:1)
Ornativa vero dicimus omnia polisillaba que, mixta cum pexis, pulcram faciunt armoniam compaginis, quamvis asperitatem habeant aspirationis et accentus et duplicium et liquidarum et prolixitatis:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 116:3)
7. Quomodo autem pexis yrsuta huiusmodi sint armonizanda per metra, inferius instruendum relinquimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 117:1)
Si ante non fiat repetitio, stantiam dicimus habere frontem.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 142:4)
2. Incipientes igitur dicimus quod frons cum versibus, pedes cum cauda vel sirmate, nec non pedes cum versibus, in stantia se diversimode habere possunt.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 147:1)
3. Nam quandoque frons versus excedit in sillabis et carminibus, vel excedere potest;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 148:1)
5. Quandoque versus frontem superant sillabis et carminibus, ut in illa quam dicimus,
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 150:1)
fuit hec tetrametra frons, tribus endecasillabis et uno eptasillabo contexta;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 152:1)
6. Et quemadmodum dicimus de fronte, dicimus et de versibus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 153:1)
9. Et quemadmodum diximus frontem posse superare carminibus, sillabis superatam (et e converso), sic de sirmate dicimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 158:1)
et hoc esse non potest nisi ubi frons est vel cauda, quoniam, ut dictum est, in pedibus atque versibus actenditur equalitas carminum et sillabarum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 172:2)
5. Propter quod etiam nec numerus impar carminum potest esse ubi frons vel cauda non est;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 173:1)
7. De rithimorum quoque habitudine, prout sunt in fronte vel in cauda, videtur omnis optata licentia concedenda;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 201:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION