라틴어 문장 검색

Ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta memores nominis Romani grege facto locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde maxima vi depelli quiuerunt, sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장6)
Qui postquam allatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in puluino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장3)
Imperator postquam de regum societate cognovit, non temere neque, uti saepe iam victo Iugurtha consueuerat, omnibus locis pugnandi copiam facit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장1)
Exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, uti ascenderat, sed temptans omnia et circumspiciens.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장6)
Sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 105장4)
Cogita, quam multa temere pro pecunia, quam multa laboriose pro honore temptaveris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 8:3)
Etiam cum ratio suadet finire se, non temere nec cum procursu capiendus est inpetus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 24:3)
illa quae temere laudantur et vulgi sententia bona sunt, inflant inanibus laetos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 31:3)
"aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 13:3)
Temere me geram, subibo huius voti aleam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 20:4)
lex nihil uult temere fieri;
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 7:5)
senem nihil temere facturum.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 12:6)
ne Parrhasii manus temere ludat coloribus, internecione humana emendum est?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 8:11)
Inter multos ac varios errores temere inconsulteque viventium nihil propemodum indignius, vir optime Liberalis, dixerim, quam quod beneficia nec dare scimus nec accipere.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 2:1)
neque enim cordi esse cuiquam possunt forte ac temere data.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 91:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION