라틴어 문장 검색

Sed dum pede altera fulcimentum quo sustinebar repello, ut ponderis deductu restis ad ingluviem astricta spiritus officia discluderet, repente putris alioquin et vetus funis dirumpitur, atque ego de alto reddens Socratem - nam iuxta me iacebat - superruo cumque eo in terram devolvor.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:8)
necdum satis extremis labiis summum aquae rorem attigerat, et iugulo eius vulnus dehiscit in profundum patorem, et illa spongia de eo repente devolvitur eamque parvus admodum comitatur cruor:
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:11)
Sic attonitus, immo vero cruciabili desiderio stupidus, nullo quidem initio vel omnino vestigio cupidinis meae reperto cuncta circumibam tamen, dum luxum nepotalem simulantiaostiatim singula pererro, repente me nescius forum cupidinis intuli;
(아풀레이우스, 변신, 2권 2:1)
"Sic desolatus ad cadaveris solacium perfrictis oculis et obarmatis ad vigilias animum meum per-mulcebam cantationibus, cum ecce crepusculum et nox provecta et nox altior et dein concubia altiora et iam nox intempesta, mihique oppido formido cumulatior quidem, cum repente introrepens mustela contra me constitit obtutumque acerrimum in me destituit, ut tantillula animalis prae nimia sui fiducia mihi turbarit animum:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:35)
"nec mora, cum me somnus profundus in imum barathrum repente demergit, ut ne deus quidem Delphicus ipse facile discerneret, duobus nobis iacentibus, quis esset magis mortuus:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:39)
iamque sublimo suggestu magistratibus residentibus, iam praecone publico silentium clamante, repente cuncti consona voce flagitant, propter coetus multitudinem, quae pressurae nimia densitate periclitaretur, iudicium tantum theatro redderetur.
(아풀레이우스, 변신, 3권 2:5)
"at illi barbari prorsus et immanes homines neque fugam capessunt et, cum me viderent in ferro, tamen audaciter resistunt."
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:16)
"quo gesto graviter affecta mecumque reputans dominae meae mores, quod huiusmodi repulsa satis acriter commoveri me que verberare saevissime consuevit, iam de fuga consilium tenebam, sed istud quidem tui contemplatione abieci statim."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:22)
Quod me pessima scilicet sorte conantem servulus meus, cum semper equi cura mandata fuerat, repente conspiciens, indignatus exsurgit, et
(아풀레이우스, 변신, 3권 24:3)
nam lumbis elevatis in altum, pedum posterioribus calci- bus iactatis in eum crebriter, iam mulcato graviter atque iacente contra proclive montis attigui, fuga me liberavi.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:2)
Tunc igitur procul dubio iam morti proximus, cum viderem canes et modo magnos et numera multos et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos in me convocatos exasperari, e re nata capto consilio, fugam desino ac me retrorsus celeri gradu rursum iri stabulum quo deverteramus recipio.
(아풀레이우스, 변신, 4권 3:5)
Rebar enim iam me prorsus exanimatum ac debilem mereri causariam missionem, certe latrones partim impatientia morae, partim studio festinatae fugae, dorsi mei sarcinam duobus ceteris iumentis distributuros, meque in altioris vindictae vicem lupis et vulturiis praedam relicturos.
(아풀레이우스, 변신, 4권 4:3)
namque ille alius asinus, divinato et antecapto meo cogitatu, statim se mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque in mortuum non fustibus, non stimulis, ac ne cauda et auribus cruribusque undique versum elevatis temptavit exsurgere, quoad tandem fustibus, postumae spei fatigati secumque collocuti, ne tam diu mortuo, immo vero lapideo asino servientes fugam morarentur, sarcinis eius mihi equoque distributis, destricto gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a via retractum per altissimum praeceps in vallem proximam etiam nunc spirantem praecipitant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 5:2)
"sed dudum scilicet omnium bipedum nequissimus Chryseros vigilans et singula rerum sentiens, lenem gradum et obnixum silentium tolerans paulatim arrepit, grandique clavo manum ducis nostri repente nisu fortissimo ad ostii tabulam offigit et exitiabili nexu patibulatum relinquens gurgustioli sui tectum ascendit atque inde contentissima voce clamitans rogansque vicinos et unumquemque proprio nomini ciens et salutis communis admonens, diffamat incendio repentino domum suam possideri:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:12)
"ac, dum trepidi religionis urguemur gravi tumultu et instantis periculi metu terremur ad fugam, nec vel sequi propere vel remanere tuto potest vir sublimis animi virtutisque praecipuus, multis nos affatibus multisque precibus querens adhortatur per dexteram Martis, per fidem sacramenti bonum commilitonem cruciatu simul et captivitate liberaremus:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION