라틴어 문장 검색

Homerus στρωφᾶν. et bene 'deserto in gramine' contra illud et nos saeva mittamus funera Teucris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6642)
nam epicedion est, quod dicitur cadavere nondum sepulto, ut "extinctum nymphae crudeli funere Daphnin";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 144)
unde et 'crudeli funere' volunt dictum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 2011)
alii volunt Quintilium Varum significari, cogna- tum Vergilii, de quo etiam Horatius "ergo Quintilium perpetuus sopor urget". tamen 'crudeli funere' ad quemvis potest referri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 2013)
et cantare pares et r. p. hoc est qui possent et con- tinuum carmen dicere - nam hoc est cantare, ut "ex- tinctum nymphae crudeli funere Daphnim", vel "candi- dus insuetum miratur lumen Olympi" - et amoebaeum re- ferre, ut "et me Phoebus amat, Phoebo sua semper apud me munera sunt lauri". 'cantare' autem 'parati' pro parati ut cantarent et responderent:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 51)
praetexit praetegit, ut "non tamen Anna novis prae- texere funera sacris".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 121)
crudeli funere virgo ita hic 'virgo', quemadmodum ibi de Pasiphae "a virgo infelix".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2631)
non densior aere grando in aliis enim bellis victi tan- tum pereunt, in certamine apum etiam victrices;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 801)
funera ducunt cum exequiali scilicet pompa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2561)
et 'ducere' proprie funerum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2562)
"reservatis unguenta funeribus, coronas etiam sepulcris denegatis, pallidi trepidi, misericordia digni, sed nostrorum deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 12장 1:17)
"invenies exitus tristes, fata et funera et luctus atque planctus miserorum deorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:2)
quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 14:7)
ut, cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius "vide," inquit "Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor."
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 283:3)
nam tibi aut pro virtute animi constantiaque tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te fortuna ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum patriae spectatorem coegisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION