라틴어 문장 검색

proba te habuisse, proba perdidisse, proba furto perdidisse, proba mea fraude.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 28:3)
ut si reus furti prodigus dicatur aut negligens.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 100:4)
de causis frequenter quaeri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 111:2)
hic tractatur locus, tempus, ut furtum in loco cluso, frequenti, tempore vel diurno, cum testes plures, vel nocturno, cum maior difficultas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 114:2)
nam furti, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 120:3)
sed etiam in furti reo sicut in caedis quaeritur de facto et de auctore.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 121:1)
itaque pluribus legibus iisdem quibus coniectura versatur, defensionis tantum genere mutato, ut furtis, depositis, adulteriis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 129:3)
furtum an sacrilegium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 137:4)
reus, quia privatam surripuerit, negat esse sacrilegium sed furtum fatetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 150:5)
quod si ambiguitate sententiae possit eludi, nemo non illi furto favet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 113:5)
illic maior aestus, ubi quis pudenda queritur, ut stuprum, praecipue in maribus, aut os profanatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 85:1)
Sed lubido stupri, ganeae ceterique cultus non minor incesserat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 13장5)
Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장1)
Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri vetus consuetudo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장4)
Ea tempestate plurumos cuiusque generis homines adscivisse sibi dicitur, mulieres etiam aliquot, quae primo ingentis sumptus stupro corporis toleraverant, post, ubi aetas tantummodo quaestui neque luxuriae modum fecerat, aes alienum grande conflaverant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 24장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION