라틴어 문장 검색

namque uritur alto corde, quod innumeri comites, quod regia cassis instratusque ostro sonipes, quod fulva metallo parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse nec palla volgare nitens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권217)
haec pugnae facies, coeunt sine more, sine arte, tantum animis iraque, atque ignescentia cernunt per galeas odia et voltus rimantur acerbo lumine:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권280)
iacet immugitque cruentis vulneribus, nec verba diu temptata sequuntur, dum tractat galeas atque ora latentia quaerit, tandem muta diu genitor suspiria solvit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권325)
ipsa metus Libycos servatricemque Medusam pectoris incussa movit Tritonia parma, protinus erecti toto simul agmine Thebas respexere angues;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권298)
patriis modo fixa revellunt arma deis, clipeisque obducunt pectora fractis, et galeas humiles et adhuc sordentia tabo spicula:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권334)
(Utilius veru est in sulco, quam gravis galea in proelio.)
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 783)
quod si militibus parces, erit hic quoque miles, ipse leuem galea qui sibi portet aquam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 66)
Iam te non alius belli tenet aptius artes, qua deceat tutam castris praeducere fossam, qualiter aduersos hosti defigere ceruos, quemue locum ducto melius sit claudere uallo, fontis ubi dulces erumpat terra liquores, ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti, laudis ut adsiduo uigeat certamine miles, quis tardamue sudem melius celeremue sagittam iecerit aut lento perfregerit obuia pilo, aut quis equum celeremue arto compescere freno possit et effusas tardo permittere habenas inque uicem modo directo contendere passu, seu libeat, curuo breuius conuertere gyro, quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri, siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae amplior aut signata cita loca tangere funda.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae26)
arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere, haec ut tegumenta corporis essent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 437:3)
avide itaque se certamini offert, adeoque infestis animis concurrerunt, neuter, dum hostem volneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 60:5)
desiliunt ex equis, provolant in primum et pro antesignanis parmas obiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 219:3)
sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus, cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma, hoc iurastis, inquit, milites, fugientes vos in castra redituros?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 514:1)
altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant applicantque se turbae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 406:2)
eo se inferunt obiectis parmis ubi suorum plurimum laborem vident.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 412:3)
namque conserenti iam manum Romano corvus repente in galea consedit, in hostem versus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 265:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION