라틴어 문장 검색

sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se, ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 462:1)
si duellum quod cum rege Antiocho sumi populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani confectum erit, tum tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies decem continues faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantam senatus decreverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 14:2)
per quattuor et viginti dies, ita ut nullum tempus vacuum dimicatione esset, adversus quattuor e partibus simul oppugnantem hostem nocturnus diurno continuatus labor est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 283:1)
fatigationem rati esse causam Aetoli non continuandae oppugnationis, quae et ipsos adfecerat, ubi Romanis datum receptui signum esset, velut ipsi quoque revocati pro se quisque ex stationibus decedebant, nec ante tertiam diei horam armati in muris apparebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 287:1)
sed adeo prope geminata cacumina eorum montium sunt, ut ex vertice altero conici tela in arcem possint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 297:1)
inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam piscium accolis ingentem vim praebet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 230:2)
Philopoemeni continuatur magistratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 392:2)
comitiis acrius etiam quam ante petebat , extorqueri sibi a consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor esset, extemplo aedilitate se abdicaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 477:1)
Philippo redintegratus est luctus geminatusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 636:1)
at Histrorum pauci qui modice vino usi erant, memores fuerant fugae, aliis somno mors continuata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 39:1)
litterae deinde e Macedonia allatae, quae victoriae laetitiam geminarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 143:1)
fabrica est continuata ac trita usus meditatio, quae manibus perficit[ur] e materia cuiuscumque generis opus [est] ad propositum deformationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장3)
duobusque modis movetur, e quibus unus effectus habet continuatos, alter distantes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장5)
continuata vox neque in finitionibus consistit neque in loco ullo, efficitque terminationes non apparentes, intervalla autem media apparentia, uti sermone cum dicamus:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장6)
dia toni duo sunt continuati, tertium hemitonium finit tetrachordi magnitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION