라틴어 문장 검색

OSTENDITUR autem usque hodie, et in magna ueneratione habetur locus ille, ubi uenturus ad hanc pugnam Osuald signum sanctae crucis erexit, ac flexis genibus Deum deprecatus est, ut in tanta rerum necessitate suis cultoribus caelesti succurreret auxilio.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.2)
Flectamus omnes genua, et Deum omnipotentem, uiuum, ac uerum in commune deprecemur, ut nos ab hoste superbo ac feroce sua miseratione defendat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.5)
Denique ferunt, quia a tempore matutinae laudis saepius ad diem usque in orationibus persteterit, atque ob crebrum morem orandi, siue gratias agendi Domino semper ubicumque sedens, supinas super genua sua manus habere solitus sit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XII.13)
Unde tertio aedificata ibi ecclesia, destinam illam non, ut antea, deforis in fulcimentum domus adposuerunt, sed intro ipsam ecclesiam in memoriam miraculi posuerunt, ubi intrantes genu flectere, ac misericordiae caelesti supplicare deberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:6)
et, cum ibidem diutius flexis genibus oraret, nihilo tardius meruit exaudiri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. X. 1:8)
Unde facta difficultate tumulandi, cogitabant aut aliud quaerere loculum, aut ipsum corpus, si possent, in genibus inflectendo breuiare, donec ipso loculo caperetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XI. 1:18)
Quo affectus incommodo, concepit utillimum mente consilium, ut ad ecclesiam, quoquo modo posset, perueniens, intraret ad tumbam reuerentissimi patris Cudbercti, ibique genibus flexis supplex supernam pietatem rogaret, ut uel ab huiuscemodi langore, si hoc sibi utile esset, liberaretur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].6)
cumque nos in labore ac desperatione positos cerneret, flectebat genua sua ad patrem Domini nostri Iesu Christi pro nostra uita et salute precaturus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I. 1:2)
qui statim uocatus intrauit, et uidens eum melius habentem, ac loqui iam ualentem, flexis genibus gratias egit Deo cum omnibus, qui aderant, fratribus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 6:7)
ita ut exsurgens de medio optimatum suorum consessu, genua flecteret in terram, Deo gratias agens, quod tale munusculum de terra Anglorum mereretur accipere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:3)
Non ego, si merui, dubitem procumbere templis Et dare sacratis oscula liminibus, Non ego tellurem genibus perrepere supplex Et miserum sancto tundere poste caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 242)
nam et rorarii procurrebant inter antepilanos addebantque vires hastatis ac principibus, et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum exspectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 134:1)
iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius, contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari dictatoris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 497:1)
haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum a se contra ius gentium violatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 150:1)
Postumius modo legatum genu perculit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 162:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION