라틴어 문장 검색

quotiens superaverat et dignum aliquid laude fecerit, attolli non gestire patiamur, gaudium enim exultatio, exultationem tumor et nimia aestimatio sui sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:3)
itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 167:1)
Rursus ubi se animus cogitationum magnitudine levavit, ambitiosus in verba est altiusque ut spirare ita eloqui gestit et ad dignitatem rerum exit oratio;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 15:1)
quid autem tam volubile est, quam fortuitorum expectatio et corporis rerumque corpus adficientium varietas ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 77:2)
Quod munerarii solent facere, qui ad exspectationem populi detinendam noua paria per omnes dies dispensant, ut sit quod populum et delectet et reuocet, hoc ego facio:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 1:1)
Non tamen exspectationem uestram macerabo singulos producendo:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 2:2)
Pendet summo stridula ramo pinnasque novo tradere soli gestit querulos inter nidos Thracia paelex, turbaque circa confusa sonat murmure mixto testata diem.
(세네카, Hercules Furens 2:10)
iam et matris, animus gestit antiqua exsequi
(세네카, Phoenissae 38:1)
quarum onera exspectationi plebis, si quid strenue gerit, raptim faciet offerri, commendaturus se mihi, me populo, utrumque tibi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Campaniano suo salutem 2:3)
sed quid ego istaec iusto plusculum garrio, qui laborum tuorum non ex asse historiam texere sed pro parte memoriam facere praesumpsi, quo magis crederes votis tuorum, quorum exspectationi aegrescenti nulla salubrius ociusque quam tui adventus remedia medicabuntur?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 9:1)
qua de re vestrum est, domine maior, exspectationem nostram competentibus dispositionibus munerari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eutropio suo Salutem. 3:3)
certe vel metus noster materiam stilo tuo faciat, mementoque viatorum manus gravare chartis, quatinus amicorum cura relevetur, et indicare festina, si quam praevio deo quaestor Licinianus trepidationi mutuae ianuam securitatis aperuerit, persona siquidem est, ut perhibent, magna exspectatione maior adventu, relatu sublimis inspectione sublimior et ob omnia felicitatis naturaeque dona monstrabilis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Felici suo salutem 2:1)
Eccum vel tandem adest promissio mea, expectatio vestra, Faustinus, pater familias domi nobilis et inter maxima patriae iam mihi sibique communis ornamenta numerandus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 1:1)
nam viaturos etsi nondum terebat labore, iam tamen expectatione terrebat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 3:4)
certe frater Volusianus, qui forte pergens in praedia Baiocassina totamque 1 provinciam Lugdunensem secundam pervagaturus, 2 expectationem nostram specie brevioris itineris elusit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION