라틴어 문장 검색

"Contubernalis mei fullonis uxor, alioquin servati pudoris, ut videbatur, femina, quae semper secundo rumore gloriosa Larem mariti pudice gubernabat, occulta libidine prorumpit in adulterum quempiam:"
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:1)
Namque is adultis iam tribus liberis doctrina instructis et verecundia praeditis vivebat gloriosus.
(아풀레이우스, 변신, 9권 32:2)
"Fruere exitio totius nostrae familiae et sanguine trium fratrum insatiabilem tuam crudelitatem pasce, et de prostratis tuis civibus gloriose triumpha, dum scias, licet privato suis possessionibus paupere fines usque et usque proterminaveris, habiturum te tamen vicinum aliquem."
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:2)
heu me qui dirupta nobili femina bestiis obiectus munus instructurus sim mei domini!
(아풀레이우스, 변신, 10권 22:2)
"Vives autem beatus, vives in mea tutela gloriosus;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:19)
Denique post dies admodum pauculos deus deum magnorum potior, et maiorum summus, et summorum maximus, et maximorum regnator Osiris, non alienam quampiam personam reformatus, sed coram suo illo venerando me dignatus affamine per quietem praecipere visus est, quam nunc incunctanter gloriosa in foro redderem patrocinia, nec extimescerem malevolorum disseminationes, quas studiorum meorum laboriosa doctrina ibi differebat.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:6)
dent nobiles dona nobilia:
(ARCHIPOETA, I159)
nobilis est animi pluribus prodesse;
(ARCHIPOETA, IV123)
imperator nobilis, age sicut agis!
(ARCHIPOETA, IX133)
Eodem anno Aethelwulfus rex praefatum filium suum Aelfredum, magno nobilium et etiam ignobilium numero constipatum, honorifice Romam transmisit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 8 11:1)
quod nec Deus ita fieri permisit, nec nobiles totius Saxoniae consenserunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:7)
Nam, ne irremedicabile Saxoniae periculum, belligerante patre et filio, quin immo tota cum gente ambobus rebellante, atrocius et crudelius per dies singulos quasi clades intestina augeretur, ineffabili patris clementia et omnium astipulatione nobilium, adunatum antea regnum inter patrem et filium dividitur, et orientales plagae patri, occidentales filio e contrario deputantur.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:8)
et Iuthitham, Karoli regis filiam, quam a patre suo acceperat, iuxta se in regali solio sine aliqua suorum nobilium controversia et odio, usque ad obitum vitae suae, contra perversam illius gentis consuetudinem, sedere imperavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:3)
in qua et regni inter filios suos, duos scilect seniores, et propriae hereditatis inter filios et filiam et etiam propinquos, pecuniarum, quae post se superessent, inter animam et filios et etiam nobiles suos, divisionem ordinabiliter literis mandari procuravit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 16 19:3)
Cui ab incunabulis ante omnia et cum omnibus praesentis vitae studiis, sapientiae desiderium cum nobilitate generis, nobilis mentis ingenium supplevit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 22 25:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION