라틴어 문장 검색

Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장50)
sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장26)
at illo modo in id ipsum, quod gravat, evocari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장50)
Ergo omnibus, qui ante febres horrore et tremore vexantur, omnibus, qui cholera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et comitiali quoque morbo oppressis necessarius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 13장2)
Neque ulla res magis adiuvat laborantem quam tempestiva abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장5)
Cum vero semper aegros securos agere conveniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, tum praecipue, ubi cibum sumpserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장49)
Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda alvus vel aqua vel tisanae cremore, tum denique is levibus cibis nutriendus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 7장8)
Cum haec genera tabis sint, animadvertere primum oportet, quid sit, qui laboretur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장21)
Si vero iecur vomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장28)
Ex part laboranti erysimum ex vino tepido ieiunae dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장57)
Minimeque ambulatio convenit femine aut crure aut pede laborante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장261)
Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta vel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장404)
— Sed hic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장385)
eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polyidi sphragis ex dulci vino liquata, quae conpositio priore libro (V.20, 2) continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장76)
superque eam homo deligatur in id latus versus, cuius auris eo modo laborat, sic ut extra tabulam emineat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장131)

SEARCH

MENU NAVIGATION