라틴어 문장 검색

Desertae et multa querenti amplexus et opem Liber tulit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 17:2)
quarto excutit amplexus adductaque bracchia solvit, inpulsumque manu (certum est mihi vera fateri) protinus avertit tergoque onerosus inhaesit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 5:15)
Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index et color et macies et vultus et umida saepe lumina nec causa suspiria mota patenti et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, oscula sentiri non esse sororia possent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:5)
est mihi libertas tecum secreta loquendi, et damus amplexus et iungimus oscula coram, quantum est, quod desit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:16)
Non te custodia caro arcet ab amplexu nec cauti cura mariti, non patris asperitas, non se negat ipsa roganti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:22)
propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi indicet, et gremio lacrimantem tollit anili atque ita complectens infirmis membra lacertis sensimus, inquit amas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:3)
Exsiluit gremio furibunda torumque ore premens discede, precor, miseroque pudori parce!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 43:5)
" Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes, Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit in suaque Aeaciden succedere vota nepotem iussit et amplexus in virginis ire marinae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 30:3)
Quo miser amplexus ego tum patriumque dolorem corde tuli fratrique pio solacia dixi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 40:3)
Qua rursus visa, veluti praesaga futuri, horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas amplexusque dedit, tristique miserrima tandem ore "vale" dixit conlapsaque corpore toto est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 53:2)
Ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos, fit lapis et servat serpentis imagine saxum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 4:10)
Hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides, ne non ex aliqua vestram sensisse procellam nos quoque parte putes, armorum viribus usus abstrahit invitas gremio genitoris, alantque imperat Argolicam caelesti munere classem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 60:8)
latitans ego rupe meique Acidis in gremio residens procul auribus hausi talia dicta meis auditaque verba notavi:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 73:4)
siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum non putet, e gremio reiciatque suo, "inspice " dic " titulum, non sum praeceptor amoris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 136)
Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, altera Sidonias, utraque sicca, rates, omnia cum summo positae videatis in axe, et maris occiduas non subeatis aquas, aetheriamque suis cingens amplexibus arcem vester ab intacta circulus extet humo, aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam dicitur Iliades transiluisse Remus, inque meam nitidos dominam convertite vultus, sitque memor nostri necne, referte mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 31)

SEARCH

MENU NAVIGATION