라틴어 문장 검색

Atque haec quidem paene perpetua sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 1:1)
perpetuum in omnibus non est, cum potius naturale sit potione aestuantem stomachum refrigerari, frigentem calefieri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 7:3)
Sed haec tamen summouenda esse non est perpetuum, quia corporum temporumque ratio potest ea facere necessaria, dum et modo et non nisi cum opus est adhibeantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 18:1)
Postea uero usus ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius obseruationes adhibendas esse, ad quas derigi curantis consilium debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 2:1)
Cum sit autem minime crudo sanguis mittendus, tamen ne id quidem perpetuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 9:1)
Nihil autem horum utique perpetuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 7:1)
minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 7:4)
Haec magis per omnia febrium genera perpetua sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 1:1)
Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc saluo, dare quam integerrimo corpore.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 8:4)
Neutrum autem perpetuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 5:3)
Illud quoque perpetuum est in omnibus morbis, ubi ab inferiore parte purgandus aliquis est, uentrem eius ante soluendum esse;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 20:7)
Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 8:1)
Idque quibusdam feminis crebro reuertens perpetuum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:5)
Cum uero saepe aliquid exulcerandum candenti ferramento sit, ut eo materia inutilis euocetur, illud perpetuum est, non, ut primum fieri potest, huius generis ulcera sanare, sed ea trahere, donec id uitium, cui per haec opitulamur, conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 3:4)
id enim inter initia statim factum saepe annuam, nonnumquam perpetuam ualetudinem tutam praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION