라틴어 문장 검색

eorum autem, quae propter se expetuntur, partim honestate ipsa partim commoditate aliqua expetuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 4:1)
honestate, ea quae pro- ficiscuntur ab his virtutibus de quibus paulo ante est dictum, quae sunt laudabilia ipsa per sese;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 4:2)
Quorum alia sunt quasi quadam cum honestate coniuncta, ut honos, ut gloria;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 4:4)
est etiam quae- dam quasi materies subiecta honestati, quae maxime spectatur in amicitiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 1:1)
Sed quia temporibus, quae vim habent maximam, persaepe evenit, ut utilitas cum honestate certet, earumque rerum contentio plerumque deliberationes efficit, ne aut opportuna propter dignitatem aut honesta propter utilitatem relinquantur, ad hanc difficultatem explicandam praecepta referamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 2:2)
et quoniam non ad veritatem solum, sed etiam ad opiniones eorum qui audiunt accommodanda est oratio, hoc primum intellegamus, hominum esse duo genera, alterum indoctum et agreste, quod anteferat semper utilitatem honestati, alterum humanum et politum, quod rebus omnibus dignitatem anteponat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 3:1)
Quarum rerum dolor est gravis testis genus hominum ad honestatem natum malo cultu pravisque opinionibus esse corruptum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 1:4)
sed apud homines bene institutos plurimum de laude et de honestate dicemus maximeque ea virtutum genera tractabimus quae in com- muni hominum utilitate tuenda augendaque versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:1)
Nemo est enim tam agrestis quem non si ipsa honestas minus, contumelia tamen et dedecus magnopere moveat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 2:4)
unde pudor, continentia, fuga turpitudinis, adpetentia laudis et honestatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 4:8)
qui postea quam incredibili felicitate discesserunt sublata dubitatio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 6 6:12)
laetatus sum felicitate navigationis tuae, opportunitate Piliae, etiam hercule sermone eiusdem de coniugio Tulliae meae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 8 2:3)
usi tua felicitate navigandi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 2:3)
ubi est autem dignitas nisi ubi honestas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:9)
hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine quom animi tum etiam ingeni atque consili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 13:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION