라틴어 문장 검색

11. Dubitatio quaedam temporibus sequentibus oborta est cum divortium Henrici Octavi et dominae Catharinae tantas turbas in orbe concitaverat, utrum Arthurus carnaliter cognovisset Catharinam uxorem suam, quo ista pars, de cognitione carnale, casui insereretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:1)
Qui vero grati ob conversationem ipsi forent (qualis fuit Hastingus apud regem Edwardum Quartum, aut Carolus Brandonus postea apud Henricum Octavum) nulli fuerant, nisi forte inter tales numeramus Foxum episcopum, et Braium, et Epsonum, quod eos tam frequenter secum habuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 3:7)
Nam focus non aeque calefacit cubiculum per moram semihorae ac si idem focus duret per horam integram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 175:3)
ita ut later aut lapis aut ferrum ignitum in pelvim aquae frigidae immissum et demersum, per quartam partem horae (plus minus) retineat calorem, ita ut tangi non possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 180:9)
octavo, de Parascevis ad Inquisitionem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 254:8)
Inter praerogativas instantiarum, ponemus loco octavo Instantias Deviantes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 298:1)
si aquae scilicet illae contrudantur et compellantur aliunde, quemadmodum fit in fluviis, qui fluunt et refluunt ad utrumque littus horis iisdem, cum tamen iste motus liquido sit motus in progressu, nempe aquarum ingredientium ostia fluminum ex mari.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:10)
Inter praerogativas instantiarum ponemus loco decimo octavo Instantias Viae, quas etiam Instantias Itinerantes et Instantias Articulatas appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:1)
quod si infundantur per partem quartam horae tantum, et extrahantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:7)
et (quia paucus est spiritus odoratus qui subsistit in viola) infundantur post singulas quartas horae violae novae et recentes ad sexies;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:8)
8. Sit Motus Octavus, Motus Congregationis Minoris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:1)
octavam, distantiae proprioris aut longioris spirarum suarum ad invicem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:18)
18. Sit Motus Decimus Octavus, Motus Trepidationis, cui (ut ab astronomis intelligitur) non multum fidei adhibemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:1)
Sane, durante triumviratu illo regum (Henrico Octavo Anglo, Francisco Primo Gallo, et Carolo Quinto Hispano) ea viguit inter ipsos diligentia ut nemo trium vel palmam terrae acquirere potuisset, quin reliqui duo statim rem ad aequilibrium deducerent, neque pacem foenore redimere sustinerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:4)
Vacuo animo esse et hilari ad horas cibi, somni, et exercitationis est ex optimis praeceptis ad prolongandam vitam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION