라틴어 문장 검색

Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis sustentare valet telis aut sistere contra, sed laxos referunt umeris languentibus arcus, quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:3)
et saevus campis magis ac magis horror crebrescit propiusque malum est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:8)
Olli membra novus solvit formidine torpor, adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:9)
Si vero, quoniam casus apibus quoque nostros vita tulit, tristi languebunt corpora morbo - quod iam non dubiis poteris cognoscere signis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:1)
dices, ubi quis te laeserit, et scis in breve te cogi, cum plenus languet amator.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 207)
quod libelli Stoici inter Sericos iacere pulvillos amant, inlitterati num minus nervi rigent minusve languet fascinum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 85)
"Inachia langues minus ac me;"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 126)
mihi frigidus horror membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 133:4)
et, si necesse sit, veterem horrorem dicendi malim quam istam novam licentiam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 217:3)
Haec schemata aut his similia, quae erunt per mutationem, adiectionem, detractionem, ordinem, et convertunt in se auditorem nec languere patiuntur subinde aliqua notabili figura excitatum, et habent quandam ex illa vitii similitudine gratiam, ut in cibis interim acor ipse iucundus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 180:3)
vitiosa enim sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem et quasi improbam facere, tendere vultum aut, quo sit magis torvus, superciliis adstringere, capillos a fronte contra naturam retroagere, ut sit horror ille terribilis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 307:1)
facto, non consulto in tali periculo opus esse seque, si pauci adiuvarent, languentibus aliis impetum in curiam facturum.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장9)
si paulum modo vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장31)
Quemadmodum in corporibus insidentis languoris signa praecurrunt, quaedam enim segnitia enervis est et sine labore ullo lassitudo et oscitatio et horror membra percurrens;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:1)
In hoc angulo ille Carthaginis horror, cui Roma debet, quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION