라틴어 문장 검색

Iactis hunc telis eques Postquam interfecit, sic locutus traditur:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Equus et aper.4)
Atque haec feci, cum septem amicis meis aut occisis aut relegatis, occisis Senecione Rustico Helvidio, relegatis Maurico Gratilla Arria Fannia, tot circa me iactis fulminibus quasi ambustus mihi quoque impendere idem exitium certis quibusdam notis augurarer.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 3:1)
Nam mihi Bassus iniunxerat, totius defensionis fundamenta iacerem, dicerem de ornamentis suis quae illi et ex generis claritate et ex periculis ipsis magna erant, dicerem de conspiratione delatorum quam in quaestu habebant, dicerem causas quibus factiosissimum quemque ut illum ipsum Theophanen offendisset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 4:2)
Subit indignatio cum miseratione, post decimum mortis annum reliquias neglectumque cinerem sine titulo sine nomine iacere, cuius memoria orbem terrarum gloria pervagetur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 10 3:2)
ex illa possis despicere piscantes, ex hac ipse piscari, hamumque de cubiculo ac paene etiam de lectulo ut e naucula iacere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 7 4:5)
Longum est omnia quae tunc hinc inde iacta sunt recensere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 8:3)
Inter ephemeridas melius tabulasque iacerent, In quibus absumptas fleret avarus opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1214)
Tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas Et potes in toto multa iacere toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 421)
Constitit ut primum concessas sensit habenas Frenaque in effusa laxa iacere iuba!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 414)
tergaque Parthorum Romanaque pectora dicam, telaque, ab averso quae iacit hostis equo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:138)
seu iacies talos, victam ne poena sequatur, damnosi facito stent tibi saepe canes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 3:1)
nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet, nec via per iactas candida facta nives.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 8:2)
anguibus exuitur tenui cum pelle vetustas, nec faciunt cervos cornua iacta senes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 16:2)
non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus, quique suis homines pabula fecit equis, sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox, quique dolet, quotiens cogitur esse ferox, qui vicit semper, victis ut parcere posset, clausit et aeterna civica bella sera, multa metu poenae, poena qui pauca coercet, et iacit invita fulmina rara manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 244)
Regia progenies, cui nobilitatis origo nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty, fama loquax vestras si iam pervenit ad auris, me tibi finitimi parte iacere soli, supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem, quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 91)

SEARCH

MENU NAVIGATION