라틴어 문장 검색

Camillus identidem omnibus locis contionabatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 286:1)
omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque - ad lucem alteram ut identidem iam in urbem futurus videretur impetus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 430:1)
in quibus cum identidem Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem vocarent, dicitur avertendae eius opinionis causa multis locis panis de Capitolio iactatus esse in hostium stationes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 514:2)
dum cunctantur, iam militum praeda erat nec nisi per invidiam adimi poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 47:3)
et cum ea quoque quae bello gesta essent pro fastigio rerum oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis et identidem Capitolium spectans Iovem deosque alios devocasse ad auxilium fortunarum suarum precatusque esse ut, quam mentem sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani dedissent, eam populo Romano in suo discrimine darent, et orasse singulos universosque ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos immortales versi, de se iudicarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 213:2)
his sermonibus tota in se averterat castra, et cum omnibus locis posceretur pugna, sustinere inquit, M. Furi, non possumus impetum militum, et hostis, cuius animos cunctando auximus, iam minime toleranda superbia insultat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 247:1)
iamque omissa cunctando victoria erat, cum consul volnere alligato revectus ad prima signa quid stas, miles?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 242:1)
in hanc sententiam maxime consul ipse inclinavit animos, identidem ad principes sententiarum consulares, uti exaudiri posset a pluribus, dicendo eos demum qui nihil praeterquam de libertate cogitent dignos esse qui Romani fiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 304:1)
tum Sotimus, minister ex regiis pueris, quid in tanto discrimine periculi cunctaretur interrogans, indicat Lucanos insidiis quaerere locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 349:1)
dein, postquam aspernabantur flagitium aures, minis territare atque identidem admonere fortunae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 393:2)
et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 387:2)
is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 467:1)
et velut sorte quadam mutante adsuetos inter se hostes Etrusci Volumnio, Samnites parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 256:2)
et cum Volumnius ipse portae signa inferret, Appius Bellonam victricem identidem celebrans accenderet militum animos, per vallum, per fossas inruperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 261:1)
Fabius in dextro primo, ut ante dictum est, cunctando extraxerat diem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 414:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION