라틴어 문장 검색

ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, vis nervis restituta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장12)
Rarius sed aliquando morbus quoque ipse nouus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 49:1)
Neque ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis siccum corpus eius sit, ualidi nerui an infirmi, frequens aduersa ualetudo an rara, eaque, cum est, uehemens esse soleat an leuis, breuis an longa;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 53:1)
Rarus corpus excitat, frequens soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 4:2)
Neque ex multa uero fame nimia satietas neque ex nimia satietate fames idonea est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 2:1)
Balineum his feruens idoneum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 4:5)
Si adsidua fatigatio urguet, in uicem modo aquam, modo uinum bibendum est, raro balineo utendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 8:2)
Post uomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed huius idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces uomitus exasperarint.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 23:1)
Omnique resolutioni neruorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 40:2)
aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 19장 1:5)
Interdum etiam longiore circuitu quaedam redeunt, sed id raro fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 3장 1:4)
Ego autem medicamentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 3:3)
Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 9:4)
Facile est enim dies uel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro uident:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 10:2)
At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non uenit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger uidetur, leuiter sub ueste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION