라틴어 문장 검색

Ipse medio mense Martio Aquisgrani palatio digrediens, litus oceani Gallici perlustravit, in ipso mari, quod tunc piratis infestum erat, classem instituit, praesidia disposuit, pascha in Centulo apud sanctum Richarium celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 140:3)
Et mense Augusto inchoante Mogontiacum veniens iter in Italiam condixit atque inde profectus cum exercitu Ravennam venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:1)
Quos rex benigne suscipiens aliquot dies secum detenuit et Aprili mense remuneratos absolvit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 144:6)
Ipsius anni mense Octobrio Isaac Iudeus de Africa cum elefanto regressus Portum Veneris intravit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 152:1)
Ipsius anni mense Iulio, XIII. Kal. Aug.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 802 155:1)
Imperator autem in Baioariam profectus dispositis Pannoniarum causis Decembrio mense Aquasgrani reversus est ibique natalem Domini celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 803 162:1)
Nam imperator Iulio mense de Aquisgrani profectus Theodonis villam atque per Mettis transiens Vosegum petiit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 168:1)
Iterum mense Augusto, XI. Kal.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:15)
Niceta patricius, qui cum classe Constantinopolitana sedebat in Venetia, pace facta cum Pippino rege et indutiis usque ad mensem Augustum constitutis statione soluta Constantinopolim regressus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 181:1)
His ita gestis imperator de Arduenna Aquas reversus mense Novembrio concilium habuit de processione Spiritus sancti, quam questionem Iohannes quidam monachus Hierosolimis primo commovit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 193:1)
Est autem locus super ripam Sturiae fluminis, vocabulo Esesfelth, et occupatus est ab Egberto et comitibus Saxonicis circa Idus Martias et muniri coeptus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 809 194:4)
Idus Iun.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 200:2)
Idus Iulii de corpore migrasse duasque legationes de diversis terrarum partibus, unam de Constantinopoli, alteram de Corduba, pacis faciendae causa adventare narratur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 202:3)
Imperator Aquasgrani veniens mense Octimbrio memoratas legationes audivit pacemque cum Niciforo imperatore et cum Abulaz rege Hispaniae fecit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 203:1)
Idus Iun.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 810 204:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION