라틴어 문장 검색

colligunt enim discipulos non severitate disciplinae nec ingenii experimento, sed ambitione salutationum et inlecebris adulationis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 29장 4:2)
neque oratoris vis et facultas, sicut ceterarum rerum, angustis et brevibus terminis cluditur, sed is est orator, qui de omni quaestione pulchre et ornate et ad persuadendum apte dicere pro dignitate rerum, ad utilitatem temporum, cum voluptate audientium possit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 30장 5:3)
Ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 1:1)
quamvis audacis lasciviae pretium est voluptas spectantium.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 24장 2:2)
arcebat eum ab inlecebris peccantium praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram studiorum Massiliam habuit, locum Graeca comitate et provinciali parsimonia mixtum ac bene compositum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 3:1)
nec Agricola licenter, more iuvenum qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad voluptates et commeatus titulum tribunatus et inscitiam rettulit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 2:1)
namque ut homines dispersi ac rudes eoque in bella faciles quieti et otio per voluptates adsuescerent, hortari privatim, adiuvare publice, ut templa fora domos extruerent, laudando promptos, castigando segnis:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 1:2)
nimiae voluptates, cum vacaret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장6)
sed apud subiectos, apud pro- ximos, apud collegas variis inlecebris potens, et cui expeditius fuerit tradere imperium quam obtinere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장9)
haec principatus praemia putat, quorum libido ac voluptas penes ipsum sit, rubor ac dedecus penes omnis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장8)
dilatae voluptates, dissimulata luxuria et cuncta ad decorem imperii composita, eoque plus formidinis adferebant falsae virtutes et vitia reditura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장2)
laetam voluptatibus adulescentiam egit, suo quam patris imperio moderatior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장4)
tribuni centurionesque et vulgus militum industria licentia, per virtutes per voluptates, ut cuique ingenium, adsciscebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 5장7)
Sane ante utriusque exitum, quo egregiam Otho famam, Vitellius flagitiosissimam meruere, minus Vitellii ignavae voluptates quam Othonis flagrantissimae libidines timebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 31장1)
degenerabat a labore ac virtute miles adsuetudine voluptatum et contemptu ducis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION