라틴어 문장 검색

si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma Idibus Augusti mensis, ut ipsa vocat prisco more diem, quem te quoque, sancte magister, annua festa inter dinumerare velim, crede, salutigeros feret hic venerantibus ortus lucis honoratae praemia restituens, inter sollemnes Cypriani vel Chelidoni Eulaliaeque dies currat et iste tibi.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.60)
Idus tibi sunt agendae, qui dies mensem Veneris marinae findit Aprilem, iure sollemnis mihi sanctiorque paene natali proprio, quod ex hac luce Maecenas meus adfluentis ordinat annos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 115)
haec ubi locutus faenerator Alfius, iam iam futurus rusticus, omnem redegit idibus pecuniam, quaerit kalendis ponere.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 211)
qui macro pauper agello noluit in Flavi ludum me mittere, magni quo pueri magnis e centurionibus orti laevo suspensi loculos tabulamque lacerto ibant octonos referentes Idibus aeris, sed puerum est ausus Romam portare docendum artis quas doceat quivis eques atque senator semet prognatos.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:2)
pro di immortales, qui nunc illuxit dies?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 333:3)
Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 1:1)
mensis erat October, dies III idus Octobris.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 2:3)
gratulor uobis, uirgines, quod citius inluxit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 9:14)
nec iuvenis feras timui nec infans, quicquid est iussum, leve est, nec ulla nobis segnis illuxit dies.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:34)
En illuxit suspecta diu, fama totiens iactata dies:
(세네카, 옥타비아 10:11)
"ingerat Aprilis Iole tibi, tundat Amycle natalem Mais Idibus esse tuum."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 517)
ipsa coronat emeritos Diana canes et spicula terget et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis Itala terra focis Hecateidas excedit idus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis22)
Sepultus uero est corpore in ecclesia beati Petri apostoli, ante secretarium, die quarto Iduum Martiarum, quandoque in ipso cum ceteris sanctae ecclesiae pastoribus resurrecturus in gloria, scriptumque in tumba ipsius epitaphium huiusmodi:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:19)
Baptizatus est autem Eburaci die sancto paschae pridie Iduum Aprilium in ecclesia Petri apostoli, quam ibidem ipse de ligno, cum cathecizaretur, atque ad percipiendum baptisma inbueretur, citato opere construxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIV.4)
Data die III Iduum Iunii, imperantibus dominis nostris Augustis, Heraclio anno XXoIIIIo, post consulatum eiusdem anno XXoIIIo, atque Constantino filio ipsius anno uicesimo tertio, et consulatus eius anno IIIo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVIII. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION