라틴어 문장 검색

Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas, ut positis reddas iura sub axe locis, aspicis en praesens, quali iaceamus in arvo, nec me testis eris falsa solere queri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 71)
atque ego si fatis genitus melioribus essem et mea sincere curreret axe rota, quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset lingua salutandi munere functa tui, gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis, nec minus ille meus quam tuus esset honor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 93)
at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe, est procul et rarus languidiorque venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1018)
sed me iam, Care, nivali sexta relegatum bruma sub axe videt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1325)
tempora sacrata mea sunt velata corona, publicus invito quam favor inposuit, quam grata est igitur Latonae Delia tellus, erranti tutum quae dedit una locum, tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis tempus ad hoc nobis hospita fida manet, di modo fecissent, placidae spem posset habere pacis, et a gelido longius axe foret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1427)
seu tamen effectus habitura est gratia, seu me dura iubet gelido Parca sub axe mori, semper inoblita repetam tua munera mente, et mea me tellus audiet esse tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1517)
quis tunc aut Hyadas aut Pleiadas Atlanteas senserat, aut geminos esse sub axe polos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권59)
dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem, et gravis aetherio venit ab axe fragor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권230)
Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes, purpureum rapido qui vehit axe diem, altera gramineo spectabis Equirria Campo, quem Tiberis curvis in latus urget aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권343)
Ter sine perpetuo caelum versetur in axe, ter iungat Titan terque resolvat equos, protinus inflexo Berecyntia tibia cornu flabit, et Idaeae festa parentis erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권117)
dixit et egrediens nubem trahit inque dracones transit et alifero tollitur axe Ceres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권391)
Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros, Et tepidus gelido flabit ab axe notus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 2:8)
sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether conciperet flammas longusque ardesceret axis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 32:2)
Placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe me valet excepto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:10)
poterisne rotatis obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION