라틴어 문장 검색

alii dicunt Orestem, cum Dianae Facelitidis simulacrum raptum ex Scythia adveheret et ad Siciliam esset tempestate delatus, completo anno Dianae festum celebrasse hymnis, collectis nautis suis et ali- quibus pastoribus convocatis, et exinde permansisse apud rusticos consuetudinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 16)
sed propter euphoniam contempsit ius regulae et ideo in graecitate permansit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 24)
nam permansit dicendo 'demittere iugum', quasi hoc colles faciant, quod illis accidit per naturam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 76)
tum Diana puellae Erinomae formam pristinam red- didit, quae tamen ex Adone Taleum filium procreavit et cum viro permansit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1828)
ferrea iura dura, inexorabilia, inmutabilia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5011)
unde ho- dieque consuetudo permansit, ut componantur pegmata a ludorum theatralium editoribus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 242)
ille ne unum eligendo alias offenderet partes, primo Quirinus est dictus, inde Caesar, post in nomine permansit Augusti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 275)
nam quodam tempore cum Nilus plus aequo excrevisset et diu permansisset in campis, ex aqua fluminis et calore provinciae diversa et plurima in limo animalia sunt creata, quae, recedente in alveos suos Nilo, et integra et quae semiplena fuerant, putrefacta sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4782)
quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 20:2)
quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non numquam quidem eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 36:2)
quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 58:2)
quod si exe- meris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:5)
quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 43:3)
amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 70:4)
aliter amicitiae stabiles permanere non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION