라틴어 문장 검색

Propter quod si finis nature impediri potest—quod potest—de necessitate sequitur quod Deus finem nature non vult;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 2:24)
Tandemque post disceptationem longam, ab illo impetratum est, ut copiae Americanae, domum, nullo impediente, reverterentur, arma impedimentaque retinendi facultate concessa.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.45)
Causae eaedem, quae Britannos Novi Eboraci potiri induxerunt, Washingtonium quoque ad eos praeoccupandos impediendosque impulerunt;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.9)
at a tribuno Easton, qui manipulos nonnullos ductabat, quo minus fluvium navibus descenderent, impediebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.29)
navesque Anglicas, quae fluenta septentrionalia navigare consueverant, ab hoc propugnaculo impediri posse confidebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.27)
Nihil, quod hosti officere, aut exercitum civesque hortari et animare posset, ab illo praetermissum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.89)
Americanorum acies prima recedere cogebatur, attamen, insequentes hostes rivulo quodam tormentisque nonnullis, a longius procedendo, impediebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.42)
Hac in rerum difficultate, quin Americaae commodis consuleret, impediri non poterat Washingtonius.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.153)
an tibi abundepersonam satis est, non illud, quidquid ubique officit, evitare?
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장33)
si interdicta petes, vallo circumdata—nam tehoc facit insanum—, multae tibi tum officient res,custodes, lectica, ciniflones, parasitae,ad talos stola demissa et circumdata palla,plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장53)
nam ut quisque insanus nigris medium impediit cruspellibus et latum demisit pectore clavom,audit continuo 'quis homo hic est?
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장11)
nil mi officit, inquam, ditior hic aut est quia doctior;
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장53)
Quod si voluerint inpedire, timeant flagella Pharaonis, qui populum Dei ad colendum eum nolens dimittere passus est illa, quae scripta sunt.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 18:17)
- causam opponunt matrimonii, quae vel sola debuit nuptias inpedire.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:10)
Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum dimidiata dicere filiam verba consuescas et in auro atque purpura ludere, quorum alterum linguae, alterum moribus officit, ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION