라틴어 문장 검색

quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 7:2)
Nam cui libentiae gratiaeque omnes conviviorum incognitae sint, quique illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas huiusmodi voluptates aut voluntas tulerit aut casus induxerit aut necessitas inpulerit, mox deleniri et capi, neque mentem eius animumque consistere.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 8:1)
Sed non auguriis poterat depellere pestem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 10:1)
Nam sicut in praecipiti stantem vel levis tactus inpellit, ita vino vel infusum vel aspersum parvus quoque dolor incitat in furorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 4:1)
Nam cum didicerimus quid mulieres ab ebrietate defendat, iam tenemus quid senes ad hoc frequenter inpellat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 16:6)
Si ergo levem pertulerint inpulsum vini, non accipiunt haec mala, sed incitant quibus aetatis ratione iam capti sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 21:3)
Quod in illis praecipue admirabar, quos inpelli ad insaniam parvo vino noveram.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:3)
Sed flatus quidem quasi aeque ponderosus in ima delabitur, aquae vero qualitas non solum ipsa non inpellit in insaniam, sed et, si qua vinalis fortitudo in homine resedit, hanc diluit et extinguit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 19:1)
Fert animus causas tantarum expromere rerum, Immensumque aperitur opus, quid in arma furentem Impulerit populum, quid pacem excusserit orbi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:22)
totus popularibus auris Impelli, plausuque sui gaudere theatri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:64)
impellens, quidquid sibi, summa petenti, Obstaret, gaudensque viam fecisse ruina.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:76)
Qualiter expressum ventis per nubila fulmen Aetheris impulsi sonitu mundique fragore Emicuit, rupitque diem, populosque paventes Terruit, obliqua praestringens lumina flamma.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:77)
Fonte cadit modico, parvisque impellitur undis Puniceus Rubicon, cum fervida canduit aestas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:34)
Seu sponte deum, seu turbidus Auster Impulerit, moestam tenuerunt nubila lucem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:48)
Socerum depellere regno Decretum genero est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:80)

SEARCH

MENU NAVIGATION