라틴어 문장 검색

quae, si vera comperimus, tantum mihi est favens securitati, quantum fieret adversata formidini.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 9:3)
proinde, domine papa, cum sacrosanctis fratribus vestris pariter Christo supplicaturas iungite preces, ut dignatus prosperare quae gerimus nostrique dominii temperans lites arma compescens illos muneretur innocentia, nos quiete, totos securitate.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Iuliano salutem. 2:1)
Labor imperantis militum securitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M1)
Regibus certior est ex mansuetudine securitas.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, R4)
Conposita itaque insula securitate multiplici, superatisque hostibus uel inuisibilibus, uel carne conspicuis, reditum moliuntur pontifices.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:12)
Et cum dicerent, Pax et securitas, extemplo praefatae ultionis sunt poena multati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:9)
augebatur ad impensas regis animus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 563:1)
actum tamen est de pace, impetrataque foret, si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini - id enim postulatum erat - in animum induxissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 197:1)
neque id etiamsi ceteri ferant passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare quam ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia impensas fecisse et in aliorum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 667:3)
emolumento emolumentum ferme sine impensa opera est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 36:2)
aequo igitur animo patiatur se ab domo ac re familiari, cui gravis impensa non est, paulo diutius abesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 38:2)
et Roma cum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuvante et aedilibus velut publicum exigentibus opus et ipsis privatis - admonebat enim desiderium usus - festinantibus ad effectum operis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 42:1)
haud magno opere plebem moverunt et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eodem exhaustam impensis eoque agri immemorem, ad quem instruendum vires non essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 53:1)
Maelium ab ore civium famem suis impensis propulsantem oppresses, sic M. Manlium mersam et obrutam fenore partem civitatis in libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 176:3)
ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo viae per agros publica impensa factae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 638:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION