라틴어 문장 검색

omnium enim rerum voluptas apud imperitos ipso, quo fugari debet, periculo crescit.
(세네카, 행복론, Liber VII 50:2)
alterum vulgare, plebeium, cuius inter nos imperitos commercium est.
(세네카, 행복론, Liber VII 91:5)
Foedus ille, quem in iudicio pro ignotissimis litigatoribus grandem natu et imperitae coronae assensiones captantem, spiritus liquit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 121:1)
Parcendum itaque est etiam improbandis civibus non aliter quam membris languentibus, et, si quando misso sanguine opus est, sustinenda est manus, ne ultra, quam necesse sit, incidat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 25:4)
Huic contrariam imperiti putant severitatem ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 14:1)
Scio male audire apud imperitos sectam Stoicorum tamquam duram nimis et minime principibus regibusque bonum daturam consilium;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 20:1)
Etiam ad calamitosos pro portione improbandosque et emendandos bonitatem suam permittet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:2)
Omnia ista, quae imperita ingenia et nimis corporibus suis addicta suspiciunt, lapides, aurum, argentum et magni levatique mensarum orbes terrena sunt pondera, quae non potest amare sincerus animus ac naturae suae memor, levis ipse, expeditus et, quandoque emissus fuerit, ad summa emicaturus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 80:1)
bonus iudex damnat improbanda, non odit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:8)
Quod enim momentum erit, quo non improbanda videat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 36:1)
his tamen non ignoscimus id facientibus, quod nisi facerent improbaremus, immo, quod est incredibile, saepe de facto bene existimamus, de faciente male.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 173:3)
noli postea congredi cum imperitis ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 210:2)
Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius, si orationes eius improbares, simultates tibi in- diceret, et Cicero, si derideres carmina eius, inimicus esset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 216:3)
Quid habes, cur ignoscas homini armaria e citro atque ebore captanti, corpora conquirenti aut ignotorum auctorum aut improbatorum et inter tot milia librorum oscitanti, cui voluminum suorum frontes maxime placent titulique ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 87:3)
Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam dividere, fortasse et post omnes citatus nihil improbabo ex iis, quae priores decreverint, et dicam :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION