라틴어 문장 검색

Cum hoc iter nactus est, vadit audaciter contemptor omnium nec ad pecuniam respicit aurumque et argentum illis, in quibus iacuere, tenebris dignissima, non ab hoc aestimat splendore, quo inperitorum verberant oculos, sed a vetere caeno, ex quo illa secrevit cupiditas nostra et effodit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 31:3)
Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato, erit ipso, quem monebit, insanior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 17:3)
Legem enim brevem esse oportet, quo facilius ab imperitis teneatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 38:2)
Quis autem negabit feriri quibusdam praeceptis, efficaciter etiam inperitissimos ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 43:1)
inritamentum est omnium, in quae insanimus, admirator et conscius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 71:2)
rudis et imperitus omnium veneras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:8)
quanto magis hoc iudicas evenire, cum a philosopho ista dicuntur, cum salutaribus praeceptis versus inseruntur, efficacius eadem illa demissuri in animum imperitorum ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 8:4)
Quid ergo inter nos et illos interest, ut Ariston ait, nisi quod nos circa tabulas et statuas insanimus carius inepti ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 8:3)
Superstitio error insanientis est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 16:10)
In hanc ego domum ibo, in qua aut totiens insanitur a patre, aut totiens peccatur in patrem?
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 15:9)
numquid premit censum onerosa sumptibus et ut seculi mos est, in deterius luxu fluente muliebris ambitio certamine mutuo usque in publica damna priuatis insanit?
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 6:2)
at senex luxuriosus insanit;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:10)
et cum descripsisset quam imperite disposuisset aciem, quemadmodum inexploratis locorum insidiis oppressa eius temeritas esset, adiecit:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 13:13)
illi succurri non potest qui simul et insanit et deficit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 25:5)
Aut pater noster aut uictor insanit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 4:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION