라틴어 문장 검색

661), et in Mostellaria eundem animum mihi oportet esse gratum ut impetravi (Mos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2316)
et bene, ut in belli calore, breviter omnes locos ad impetrandam veniam conplectitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 5242)
bonus Aeneas ideo, quia ab eo facile impetratur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1061)
munera praeferimus ut illa ante orationem auxilium impetrent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2491)
nam id agit, ut conciliet sibi eius favorem ad petitionem futuram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8082)
'non tulit' autem non impetravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 893)
primus erichthonius currus et quattvor a. i. e. Vul- canus impetrato a Iove Minervae coniugio, illa reluctante, effectum libidinis proiecit in terram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1131)
quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid velint vel impetrare ab eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res viti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 49:1)
nam hoc quidem in talibus viris quid attinet dicere, si contendisset impetraturum non fuisse, cum illi sanctissimi viri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere rogatum et rogare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 50:5)
atque in omni re considerandum est et quid postules ab amico et quid patiare a te impetrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 96:1)
at vero, inquam, tibi ego, Brute, non solvam, nisi prius a te cavero amplius eo nomine neminem, cuius petitio sit, petiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 1:1)
qui tamen summa nobilitate hominem, cognatione sodalitate conlegio, summa etiam eloquentia, L. Philippum in consulatus petitione superavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장5)
qui consul factus esset, nisi in Marianos consulatus et in eas petitionis angustias incidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 3:7)
Coniunctus igitur Sulpici aetati P. Antistius fuit, rabula sane probabilis, qui multos cum tacuisset annos neque contemni solum sed inrideri etiam solitus esset, in tribunatu primum contra C. Iuli illam consulatus petitionem extraordinariam veram causam agens est probatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 63장 1:1)
quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 15:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION