라틴어 문장 검색

ordinem agminis disiecti per iram ac tenebras adseverare non ausim, quamquam alii tradiderint quartam Macedonicam dextrum suorum cornu, quintam et quintam decimam cum vexillis nonae secundaeque et vicensimae Britannicarum legionum mediam aciem, sextadecimanos duoetvicensimanosque et primanos laevum cornu complesse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장2)
magnitudine eximia quintae decimae legionis ballista ingentibus saxis hostilem aciem proruebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장4)
Capto Valente cuncta ad victoris opes conversa, initio per Hispaniam a prima Adiutrice legione orto, quae memoria Othonis infensa Vitellio decimam quoque ac sextam traxit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 44장1)
Ingressis Novaesium sexta decima legio coniungitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 26장5)
addit exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장9)
Legio sexta decima cum auxiliis simul deditis a Novaesio in coloniam Trevirorum transgredi iubetur, praefinita die intra quam castris excederet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장1)
legiones victrices, octava, undecima, decima tertia Vitellianarum unaetvicensima, e recens conscriptis secunda Poeninis Cottianisque Alpibus, pars monte Graio traducuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장9)
quarta decima legio e Britannia, sexta ac prima ex Hispania accitae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장10)
circumsteterat Civilem et alius metus, ne quarta decima legio adiuncta Britannica classe adflictaret Batavos, qua Oceano ambiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장8)
Cerialis exercitum decima ex Hispania legio supplevit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장2)
Tantumque belli superfuit ut praesidia cohortium alarum legionum uno die Civilis quadripertito invaserit, decimam legionem Arenaci, secundam Batavoduri et Grinnes Vadamque, cohortium alarumque castra, ita divisis copiis ut ipse et Verax, sorore eius genitus, Classicusque ac Tutor suam quisque manum traherent, nec omnia patrandi fiducia, sed multa ausis aliqua in parte fortunam adfore:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장1)
* * * Annum agens sextum decimum patrem amisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 1장 1:1)
quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans quanta eos in posterum a plebe Romana maneret inuidia, ut Decimum Silanum consulem designatum non piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, uelut grauius atque ipse sensisset exceptam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 14장 1:2)
ludis Decimus Laberius eques Romanus mimum suum egit donatusque quingentis sestertiis et anulo aureo sessum in quattuordecim e scaena per orchestram transiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 2:1)
conspiratum est in eum a sexaginta amplius, Gaio Cassio Marcoque et Decimo Bruto principibus conspirationis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 80장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION