라틴어 문장 검색

illis ad Troiam forte diebus venerat, insano Cassandrae incensus amore, et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, infelix, qui non sponsae praecepta furentis audierit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:16)
Obstipui, miroque incensum pectus amore, compellare virum et casus cognoscere tantos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 14:2)
"Has autem terras, Italique hanc litoris oram, proxuma quae nostri perfunditur aequoris aestu, effuge;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:12)
His dictis incensum animum inflammavit amore, spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:1)
Munera principio ante oculos circoque locantur in medio, sacri tripodes viridesque coronae, et palmae pretium victoribus, armaque et ostro perfusae vestes, argenti aurique talenta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 5:3)
Talibus incensus dictis senioris amici, tum vero in curas animo diducitur omnes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:1)
Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus perfundit toto proruptus corpore sudor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:8)
qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:2)
incensus et ipse perfurit ac multam in medio sine nomine plebem, Fadumque Herbesumque subit Rhoetumque Abarimque, ignaros, Rhoetum vigilantem et cuncta videntem, sed magnum metuens se post cratera tegebat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:19)
Sulmone creatos quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens, viventis rapit, inferias quos immolet umbris captivoque rogi perfundat sanguine flammas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:4)
~.~. Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:11)
qualis ubi abruptis fugit praesaepia vinclis tandem liber equus campoque potitus aperto aut ille in pastus armentaque tendit equarum aut adsuetus aquae perfundi flumine noto emicat adrectisque fremit cervicibus alte luxurians, luduntque iubae per colla, per armos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:12)
Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus nunc ruit ad terram scopulusque superiacit unda spumeus extremamque sinu perfundit arenam, nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens saxa fugit litusque vado labente relinquit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:5)
" Accepit vocem lacrimis Lavinia matris flagrantis perfusa genas, quoi plurimus ignem subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 3:6)
it scissa veste Latinus, coniugis attonitus fatis urbisque ruina, canitiem immundo perfusam pulvere turpans.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 24:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION