라틴어 문장 검색

mulieri vero inter urinae iter, et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga transversa sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 24:10)
Si quando autem ex inflammatione in his oritur, ubi primum id apparuit, incidendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 3:3)
Si id majus est, et basis latior, hamulo uno aut altero excipiendum est, paulumque supra basim incidendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXX De ani vitiis. 7:3)
Igitur inter sanam vitiatamque partem incidenda scalpello caro usque ad os est sic, ut neque contra ipsum articulum id fiat, et potius ex sana parte aliquid excidatur, quam ex aegra relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 1:6)
Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum, et omni vitio liberandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 6:3)
Sin os fractum est,id quoque digitis in suam sedem reponendum est, atque ubi adversum id ictum est, utraque naris implenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 3:4)
ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quod fragmentum loco suo non est, reponatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 5:1)
Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VIII De jugulo fracto. 4:2)
indiciumque ossis repositi est dolor sublatus, et membrum alteri aequatum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 6:2)
si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 11:13)
Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in iis ossa in suam sedem reponenda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 30:5)
Sed ut excidere omnes articuli possunt, sic non omnes reponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 4:4)
Caput enim numquam compellitur, neque in spina vertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem movit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 4:5)
Ac quibus in pueritia exciderunt, neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 4:7)
Quidquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION