라틴어 문장 검색

O fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanis nostras contentiones, quae medio in spatio saepe franguntur et corruunt aut ante in ipso cursu obruuntur, quam portum conspicere potuerunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 7:1)
Nam cum sint numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat ab oratore Aristoteles, Catule, vester, qui natura tamen incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 182:3)
verum quia animi permotio, quae maxime aut declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est, ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea, quae obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 215:2)
firmamenta ad fidem posita aut per se diluenda aut obscuranda aut digressionibus obruenda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:5)
Atque etiam incurrit alia quaedam in testibus et in quaestionibus ratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 14장 4:2)
At ne hoc quidem genus in eis causis incurrit quae coniectura continentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 1:2)
ex quo fit, ut etiam servi se liberius gerant, uxores eodem iure sint, quo viri, inque tanta libertate canes etiam et equi, aselli denique liberi sic incurrant, ut iis de via decedendum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:4)
Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et oblivione posteritatis extinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 7 6:4)
nec vero quemquam senem audivi oblitum, quo loco thesaurum obruisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 28:7)
Et multa fortasse quae volt, atque in ea, quae non volt, saepe etiam adulescentia incurrit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 33:3)
Itaque, sinistra dum non exquirimus, in dira et in vitiosa incurrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 44:3)
Ex quo factum, ut viderentur virgines ferre arma contra et nive Gallorum obrueretur exercitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 118:5)
Vident ex constantissimo motu lunae, quando illa e regione solis facta incurrat in umbram terrae, quae est meta noctis, ut eam obscurari necesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque opposita soli nostris oculis eius lumen obscuret, quo in signo quaeque errantium stellarum quoque tempore futura sit, qui exortus quoque die signi alicuius aut qui occasus futurus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 23:4)
itaque, sinistra dum non exquirimus, in dira et in vitiosa incurrimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 44:3)
ex quo factum ut viderentur virgines ferre arma contra et nive Gallorum obrueretur exercitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 118:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION